ALAMANNI seu ALEMANNI

ALAMANNI seu ALEMANNI
ALAMANNI, seu ALEMANNI
non una Germanorum gens, sed convenae ex variis gentibus collecti. Quibusdam quasi Alman i. e. toti viri dicti sunt: alii sic appellati videntur ab Hercule Alemanno, quem a Germanis antiquitus cultum Historiae testantur; cuius idolum Almann, in Augia maiori insula prope Constantiam servatum diu fuit, donec Maximiliani I. Imperatoris precibus Oenipontem translatum est. Sunt etiam, qui a Manno, Tuisconis filio, nominis arcessunt originem. Sed non tanta eius antiquitas, crediturque ortum circa A. C. 200. cum Antoninus Caracalla Alamannicus iam dicatur, circa A. C. 214. apud Ael. Spartian. in Anton. Caracalla c. 10. Primum autem hoc nomen
sumpsêre, circa Hercyniam silvam, habitantes Germani, qui consilia de Romanorum iugo excutiendo agitantes, mox socios nacti sunt Rheni accolas, Vindelicos item et ex parte Helvetios, quos sub Rhaetia provincia ulterius contineri fastidium cepit. Hi itaque postquam in unum coierunt, neque ulla harum gentium nomine suô decedere vellet, communiter se Alamannos, quasi Allerley mannen, appellavêre. Paulo post longe lateque nomen eorum et potentia excrevit, circa utramque imprimis Acronii lacus ripam: et pars ea vindeliciae, quam Alamauni Romanis eripuerunt, Alemaniae nomen adoptavit, quod Helvetiae quoque contigit, quam Rusâ fluv. tenus in potestatem redegerunt: Romanis perpetuo infesti, quorum arces hinc inde in Helvetia imprimis, non paucas subverterunt, circa A. C. 300. Sed victi postea a Constantino Chloro, prope Aventicum, trans Rhenum retrocesserunt, arcibus a victore, quo aditu arcerentur, magnâ curâ refectis. Ab eo tempore aliqua quies, imo et Erocus, Rex eorum, in aula Constantini honoratus degit, circa A. C. 309. verum mox rebellantes, a Constantio, iterum domiti sunt brevi. Cum huius dein filio Constantio, Gumnomado et Vadomario fratribus, Alamannorum Regibus, res primo, dein foedus fuit. Donec, ob crebras irruptiones, Alamannis Lintsgoviam Sueviamque incolentibus, bellum indixit, illosque ingenti praelio superatos denuo repressit, circa A. C. 357. Nihilominus Lugdunum usque paulo post excursione factâ, in reditu intercepti, et magna ex parte a Ducibus Constantii caesi sunt, circa A. C. 360. quô tempore primum vicos suos, caesis arborum ramis, munire coeperunt. Sed Barbetione, unô ex Ducibus Romanis post haec sueratô, animos resumpsêre, septemque illorum Reges, Chonodomarius, Vestralpus, Urius, Ursicinus, Serapius, Suomorus et Hortarius, iunctis viribus Rhenum transgressi, Alsatiam rapuêre, a Iuliano prope Argentoratum acie superati, et Chonodomariô captô, Vadomarium quoque victor paulo post in Helvetico solo deprehensum cepit, atque in Hispaniam relegavit. Hinc iterum quies, donec in Alsatiam de novo irruptione factâ, a Gratiano Imperatore sunt repulsi. Post Valentianum III. tandem Alamanni, victis Romanis, in Helvetia firmum fixêre pedem, et genti Gallicae mores linguamque suam miscuêre. A quo tempore Helvetia, in Burgundicam (nam Burgundiones sub Honorio Helvetiam ingressi, alteram eius partem suam fecêre) et Alamannicam dividi coepit: obtinueruntque hi populi duas regionis totius partes, ab ortu Rusam fluv. versus, im quibus Turgovia, Pagusque Tigurinus, Pagi Alemannici nomine diu celebris, et urbes Aventicum, Bada, Caesaris Solium, Certiacum, Vitodurum, Constantia, Arbor felix, etc. utramque gentem Rusâ seu Ursâ fluv. dirimente. Sequentibus temporibus a Chlodovaeo Francorum Rege praeliô ad Tolbiacum
victi et sub iugum redacti sunt, A. C. 499. e cuius filiis Theodoricus Franciae Orientalis ac Alamanniae Rex salutatus est, quô titulô alii quoque, qui ei successêre, usi sunt. Sub Childeberto Rege Luithfridus Dux Sueviae et Alamanniae creatus est: cui Uncelinus, sub finem saeculi 6. Sigebertus A. C. 630. aliique successêre, inter quos Dietboldus, Odiloni Bavariae Duci iunctus, Francicum iugum, sed frustra, excutere conatus est. Carolinorum dein familiâ declinante, a Conrado Imperatore A. C. 916. Burcardo I. Ducatus concessus est: quô in Italia caesô, Hermannus I. ei est suffectus: quem excepêre gener Lutholfus Saxo A. C. 948. Burcardus II. A. C. 957. Otto fil. Ludolfi A. C. 966. Conradus A. C. 982. Hermannus II. qui Sueviae, Alamanniae, ac Alsatiae Ducatum tenuit, A. C. 977. Hermannus III. fil. A. C. 1004. Ernestus I. A. C. 1012. Ernestus II. fil. A. C. 1020. quô exstinctô A. C. 1038. sub Henrico III. Imperatore Ducatus Alamanniae Sueviaeque Imperio est unitus. Quae post haec gesta, vide apud Stumpfium l. 4. de Helvetia: et plura de gente, apud Amm. Marcellin. l. 14. c. 10. l. 16. c. 12. l. 26. c. 5. 6. etc. Procopium Hist. Gotth. Herm. Contractum in Chron. Fredegarium, Aimoinus, Walafridum Strabonem, etc. infra quoque voce Marcomirus. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”